"Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen." (Ps. 35,9-10)

csütörtök, április 22, 2010

Szent Adalbert főünnepére (április 23.)

Sancti Adalberti, Episcopi et Martyris (die 23 aprilis)

Ad aspersionem

Ant. Vidi aquam egrediéntem de templo a látere dextro, allelúia; et omnes ad quos pervénit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent: allelúia, allelúia.
Ps. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia eius. Glória Patri...
Ant. Vidi aquam.

V. Quóniam apud te est fons vitæ. R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

Ecclésiam tuam, quǽsumus, omnípotens Deus, beáti Adalbérti mártyris tui atque pontíficis, exémplis confírma et méritis, in præséntis vitæ cursu cælésti protectiónem gubérna. Per Dóminum nostrum...

Ad processionem

Ant. Fíliæ Ierúsalem, veníte et vidéte mártyres cum corónis, quibus coronávit eos Dóminus, in die sollemnitátis et lætítiæ, allelúia, allelúia.

V. Coróna áurea super caput eius. R. Expréssa signo sanctitátis, glóriæ et honóris.

Deus, qui hodiérna die beátum Adalbértum, mártyrem tuum atque pontíficem, glória et honóre coronásti, concéde nobis fámulis tuis eius précibus et méritis conséqui véniam delictórum, et pérfrui gáudiis beatórum. Per Dóminum nostrum...

In redeundo

Hymnus

Salve festa dies, toto venerábilis,
Ævo, qua Deus inférnum vicit et astra tenet.
Salve, festa dies.

Sedit ángelus ad sepúlchrum Dómini stola claritátis coopértus,
vidéntes eum mulíeres, nímio terróre pertérritæ astituérunt a longe.
Tunc locútus est ángelus et dixit eis:

Nolíte metúere, dico vobis, quia illum quem quǽritis mórtuum,
Iam vivit, et vita hóminum cum eo resurréxit, allelúia.

V. Crucifíxum Dóminum laudáte,
et sepúltum propter vos glorificáte,
Resurgentésque a mórte adoráte.

Nolíte...

V. Recordámini quomódo prædíxit,
quia opórtet Fílium Hóminis crucifígi,
et tértia die a morte suscitári, allelúia.

V. Ora pro nobis, beáte Adalbérte. R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Deus, qui beáto Adalbérto, mártyri tuo atque pontífici, de antíquo hoste victóriam, et hódie in cælis ætérnæ retributiónis palma contulísti, da nobis, quǽsumus, eius intercessiónis contra omnes adversitátes subsídium, et perpétuæ felicitátis obtinére triúmphum. Per Christum Dóminum nostrum...

Ad Missam

Officium (Introitus)

Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúia, a multitúdine operántium iniquitátem, allelúia, allelúia. Ps. Exáudi Deus oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. Glória Patri. Euouæ.

Collecta

Omnípotens, sempitérne Deus, qui hodiérna die beátum Adalbértum, mártyrem tuum atque pontíficem, mérito passiónis sanctis tuis coæquásti, tríbue, quǽsumus, ut méritis ipsíus per vitæ eius exémpla gradiámur, et ad ætérnam pátriam perveníre mereámur. Per Dóminum nostrum...

alia (MNStr)

Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus, et quia pondus propriæ actiónis gravat beáti Adalbérti, mártyris tui atque pontíficis, intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum nostrum...

Lectio Epistolæ beati Iacobi apostoli (1,2-12)

Caríssimi: Omne gáudium existimáte fratres mei, cum in temptatiónes varias incidéritis: sciéntes quod probátio fídei vestræ patiéntiam operátur. Patiéntia autem opus perféctum hábeat: ut sitis perfécti et intégri in nullo deficiéntes. Si quis autem vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo, qui dat ómnibus affluénter, et non impróperat: et dábitur ei. Póstulet autem in fide nihil hǽsitans: qui enim hǽsitat, similis est flúctui maris, qui a vento movétur et circumfértur. Non ergo ǽstimet homo ille quod accípiat áliquid a Dómino. Vir duplex ánimo incónstans est in ómnibus viis suis. Gloriétur autem frater húmilis in exaltatióne sua: dives autem in humilitáte sua, quóniam sicut flos fœni transíbit. Exórtus est enim sol cum ardóre, et arefécit fœnum, et flos eius décidit, et decor vultus eius depériit: ita et dives in itinéribus suis marcéscet. Beátus vir, qui suffert temptatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se.

(Graduale:
Posuísti, Dómine, super caput eius corónam de lápide pretióso. V. Desidérium ánimæ eius tribuísti ei, et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum.)

Alleluia

Allelúia. V. In die resurrectiónis meæ, dicit Dóminus, præcédam vos in Galilǽam.

Allelúia. V. Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti córde. Allelúia.

Prosa (Sequentia)

Coróna sanctitátis et immortalitátis,
Ornávit hódie Dóminus Mártyrem suum, Adalbértum.
Tersa oculórum crímina, iustus floret, velut palma.
Oculórum tersa lácrima, abólitur hoc ænígma.
Speculáris squama cadit, claret visus speciális.
Ubi Deus est ómnia, virtus sanctórum et glória.
Ibi Deus est ómnia, nec distínctus, ut ómnia manens,
Quod est in glória, ómnibus est ómnia.
Unum est ómnium prǽmium sacrum, sócians collégium,
Unum est, sed dispar prǽmium pro mérito fidélium.
Cuius nos, consórtes glóriæ ora, pater Adalbérte,
Quos in Adam perpétuæ scis addíctos misériæ. Amen.

Sequentia sancti Evangelii secundum Iohannem (15,1-7)

In illo témpore: dixit Iesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Iam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint, quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.

Offertorium

Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúia, allelúia.

Secreta

(MNStr) Munus, quod pro beáti Adalbérti, mártyris tui atque pontíficis, cuius hódie festa celebrámus, commemoratióne tibi humíliter implorámus, quǽsumus, Summe Pater, ut illíus auxílio ad remédium animárum nostrárum profíciat, atque paradísicas portas perdúcat. Per Dóminum nostrum...

(Missale 1484) Hóstias tibi, Dómine, beáti Adalbérti, mártyris tui atque pontíficis dicatas méritis benígnus assúme, et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum nostrum...

alia (MNStr)

Tanto placábiles tibi, quǽsumus, Dómine, sint nostræ hostiæ, quanto sancti martyris tui Adalbérti atque pontificis, per cuius commemoratiónem exhibéntur, tibi gráta sunt mérita. Per Dóminum nostrum...

Communio

Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti córde, allelúia, allelúia.

Complenda (Postcommunio)

(MNStr) Hoc sacraméntum Córporis et Sánguinis tui, quod súmpsimus, Dómine, quǽsumus, ut non nobis sit reátus ad pœnam, sed intercedénte beáto Adalbérto, mártyre tuo atque pontífice, pótius prosit ad véniam ómnium delictórum nostrórum. Per Dóminum nostrum...
(Missale 1484) Beáti Adalbérti, máryris tui atque pontíficis intercessióne, Dómine, placátus: præsta, quǽsumus, ut, quæ temporáli celebrámus actióne, perpétua capiámus salvatióne. Per Dóminum nostrum...

alia (MNStr)

Beáti Adalbérti, mártyris tui atque pontíficis, Dómine, suffrágiis exorátus, pércepta sacraménta, tua nos virtúte deféndant. Per Dóminum nostrum...

Nincsenek megjegyzések: